Hľadaný výraz: Mt 21,10-17; Mk 11,11; Mk 11,15-17; Lk 19,45-46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”. 11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”. 12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, 13 et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”. 14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt 16 et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”. 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.

11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. 15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.

45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes 46 dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.

1

mail   print   facebook   twitter